Znaleziono 132 Wyniki dla: Auxilium Lapidem
et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos (Liber Isaiae 20, 6)
idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet (Liber Isaiae 28, 16)
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti (Liber Isaiae 30, 2)
omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium (Liber Isaiae 30, 5)
væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)
ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)
Ægyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui præstatur auxilium simulque omnes consumentur (Liber Isaiae 31, 3)
hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum (Liber Ieremiae 37, 6)
et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in æternum eris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 26)
cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten (Liber Ieremiae 51, 63)
SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me (Lamentationes 3, 53)
AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat (Lamentationes 4, 17)