Znaleziono 583 Wyniki dla: Apu
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos (Epistula ad Galatas 2, 5)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
bonum autem æmulamini in bono semper et non tantum cum præsens sum apud vos (Epistula ad Galatas 4, 18)
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis (Epistula ad Galatas 4, 20)
et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ (Epistula ad Ephesios 1, 22)
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus (Epistula ad Ephesios 4, 15)
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis (Epistula ad Ephesios 5, 23)
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis et personarum acceptio non est apud eum (Epistula ad Ephesios 6, 9)
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)
et ipse est caput corporis ecclesiæ qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Epistula ad Colossenses 1, 18)
et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis (Epistula ad Colossenses 2, 10)
et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Epistula ad Colossenses 2, 19)