Znaleziono 1981 Wyniki dla: Angelus Domini
onus verbi Domini ad Israël in manu Malachi (Prophetia Malachiae 1, 1)
offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est (Prophetia Malachiae 1, 7)
et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat (Prophetia Malachiae 1, 12)
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)
transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii (Prophetia Malachiae 2, 17)
ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)
ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Prophetia Malachiae 4, 5)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)