Znaleziono 925 Wyniki dla: Ana

  • quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Ægyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti (Liber Genesis 50, 11)

  • et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre (Liber Genesis 50, 13)

  • et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph (Liber Genesis 50, 22)

  • erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2, 16)

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle (Liber Exodus 3, 17)

  • pepigique cum eis fœdus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenæ (Liber Exodus 6, 4)

  • hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon (Liber Exodus 6, 15)

  • filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum (Liber Exodus 6, 24)

  • vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptias et arcana quædam similiter (Liber Exodus 7, 11)

  • et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (Liber Exodus 8, 3)

  • dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 5)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina