Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quæ quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quæ sunt in priora extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)
ad destinatum persequor ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 3, 14)
verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula (Epistula ad Philippenses 3, 16)
etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quæ mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitæ (Epistula ad Philippenses 4, 3)
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus quod est ecclesia (Epistula ad Colossenses 1, 24)
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 28)
radicati et superædificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione (Epistula ad Colossenses 2, 7)
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (Epistula ad Colossenses 2, 8)
delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci (Epistula ad Colossenses 2, 14)
expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso (Epistula ad Colossenses 2, 15)
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)