Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum (Actus Apostolorum 22, 13)
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti (Actus Apostolorum 22, 15)
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum (Actus Apostolorum 22, 20)
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te (Actus Apostolorum 22, 21)
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)
jussit tribunus induci eum in castra et flagellis cædi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei (Actus Apostolorum 22, 24)
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est (Actus Apostolorum 22, 26)
princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus (Actus Apostolorum 23, 2)
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis (Actus Apostolorum 23, 4)
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23, 6)