Mosaico decorativo

Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad

  • cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)

  • is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit hæc dicit Spiritus Sanctus virum cujus est zona hæc sic alligabunt in Hierusalem Judæi et tradent in manus gentium (Actus Apostolorum 21, 11)

  • tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)

  • et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat (Actus Apostolorum 21, 14)

  • venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum (Actus Apostolorum 21, 16)

  • sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum omnesque collecti sunt seniores (Actus Apostolorum 21, 18)

  • his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quæ de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem (Actus Apostolorum 21, 24)

  • tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)

  • commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)

  • qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum (Actus Apostolorum 21, 32)

  • tunc accedens tribunus adprehendit eum et jussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset (Actus Apostolorum 21, 33)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina