Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2, 11)
cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Ægyptium abscondit sabulo (Liber Exodus 2, 12)
audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)
erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2, 16)
supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum (Liber Exodus 2, 17)
quæ cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito (Liber Exodus 2, 18)
quæ peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena (Liber Exodus 2, 22)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)
dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus (Liber Exodus 3, 3)
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est (Liber Exodus 3, 5)