Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama (Liber Numeri 16, 47)
reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus (Liber Numeri 16, 50)
et locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 17, 1)
loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ (Liber Numeri 17, 2)
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio ubi loquar ad te (Liber Numeri 17, 4)
locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)
dixerunt autem filii Israël ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus (Liber Numeri 17, 12)
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus (Liber Numeri 17, 13)
dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri (Liber Numeri 18, 1)
excubabuntque Levitæ ad præcepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul (Liber Numeri 18, 3)