Mosaico decorativo

1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. præcipe filiis Israël ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

2. “Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo.

3. tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

3. Tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent ea, cum habitaverim cum eis”.

4. feceruntque ita filii Israël et ejecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

4. Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5. locutus est Dominus ad Mosen dicens

5. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

6. loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

6. “Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit;

7. confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

7. et confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint.

8. sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

8. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

9. omnes quoque primitiæ quas offerunt filii Israël ad sacerdotem pertinent

9. Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinet;

10. et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

10. et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit”.

11. locutus est Dominus ad Mosen dicens

11. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

12. loquere ad filios Israël et dices ad eos vir cujus uxor erraverit maritumque contemnens

12. “Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit maritumque decipiens

13. dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

13. dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet quod impuram se reddiderit et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro,

14. si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam quæ vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

14. si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur,

15. adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium

15. adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium.

16. offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

16. Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino;

17. adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam

17. assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento habitaculi mittet in eam.

18. cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

18. Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit.

19. adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ in quas maledicta congessi

19. Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.

20. sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

20. Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero viro",

21. his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

21. adiurabit eam sacerdos iuramento maledictionis: "Det te Dominus in maledictionem, iuramentum in medio populi tui; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur;

22. ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

22. ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen, amen".

23. scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

23. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis

24. et dabit ei bibere quas cum exhauserit

24. et dabit ei bibere aquas amaras, in quas maledicta congessit, et ingredientur in eam aquae maledictionis, quae amarae fient;

25. tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

25. tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare;

26. pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

26. pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas.

27. quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquæ maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

27. Quas cum biberit, si polluta est et, contempto viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis et, inflato ventre, computrescet femur; eritque mulier in maledictionem omni populo eius.

28. quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

28. Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et faciet liberos”.

29. ista est lex zelotypiæ si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

29. Ista est lex zelotypiae, si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit,

30. maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt

30. maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt;

31. maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

31. maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.