Mosaico decorativo

1. locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem ejus æthiopissam

1. Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam

2. et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus

2. et dixerunt: “Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus?”. Quod cum audisset Dominus

3. erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

3. ­ erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra ­

4. statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis cumque fuissent egressi

4. statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus”. Cumque fuissent egressi,

5. descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

5. descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,

6. dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

6. dixit ad eos: “Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum.

7. at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

7. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!

8. ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

8. Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”.

9. iratusque contra eos abiit

9. Iratusque contra eos abiit,

10. nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

10. nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,

11. ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

11. ait ad Moysen: “Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,

12. ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra

12. ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra”.

13. clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam

13. Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “Deus, obsecro, sana eam!”.

14. cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur

14. Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”.

15. exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

15. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.

16.

16. Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.