Mosaico decorativo

1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2. ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum

2. “Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum.

3. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium

3. Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius;

4. et tinguens digitum in sanguine ejus asperget contra fores tabernaculi septem vicibus

4. et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus,

5. conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis

5. combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis.

6. lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat

6. Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat.

7. et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam

7. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum.

8. sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam

8. Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

9. colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est

9. Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis.

10. cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo

10. Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo.

11. qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus

11. Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,

12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus.

13. omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum

13. Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum.

14. ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quæ ibi sunt polluta erunt septem diebus

14. Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes, qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

15. vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit

15. Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

16. si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

16. Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus.

17. tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas

17. Tollentque de cineribus combustionis peccati et mittent aquas vivas super eos in vas;

18. in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines hujuscemodi contagione pollutos

18. in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum.

19. atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam

19. Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum.

20. si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus

20. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est.

21. erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam

21. Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

22. quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum

22. Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.