Talált 1424 Eredmények: Sicut
jugum enim oneris ejus et virgam umeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian (Liber Isaiae 9, 4)
numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus sic faciam Hierusalem et simulacris ejus (Liber Isaiae 10, 11)
et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret (Liber Isaiae 10, 14)
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)
et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)
et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram (Liber Isaiae 13, 19)
universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es (Liber Isaiae 14, 10)
et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon (Liber Isaiae 16, 2)
onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina (Liber Isaiae 17, 1)
et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt dicit Dominus exercituum (Liber Isaiae 17, 3)
et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium ejus spicas leget et erit sicut quærens spicas in valle Rafaim (Liber Isaiae 17, 5)
et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus dicit Dominus Deus Israël (Liber Isaiae 17, 6)