Talált 139 Eredmények: Angelus Rafael

  • et contestabatur angelus Domini Jesum dicens (Prophetia Zachariae 3, 6)

  • et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo (Prophetia Zachariae 4, 1)

  • et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (Prophetia Zachariae 5, 5)

  • et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ (Prophetia Zachariae 6, 5)

  • in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina