Talált 139 Eredmények: Angelus Rafael

  • et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus (Liber Thobis 6, 4)

  • tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter (Liber Thobis 6, 5)

  • respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)

  • tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)

  • cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est (Liber Thobis 7, 5)

  • dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam (Liber Thobis 7, 12)

  • tunc Rafaël angelus adprehendit dæmonium et religavit eum in deserto superioris Ægypti (Liber Thobis 8, 3)

  • tunc Rafaël adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam (Liber Thobis 9, 6)

  • dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)

  • dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum (Liber Thobis 11, 2)

  • cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafaël ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt (Liber Thobis 11, 4)

  • dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina