Actus Apostolorum, 14
1. factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo
2. qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
3. multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum
4. divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Judæis quidam vero cum apostolis
5. cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
6. intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
7. et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suæ qui numquam ambulaverat
8. hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
9. dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
10. turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
11. et vocabant Barnaban Jovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
12. sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare
13. quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
14. et dicentes viri quid hæc facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt
15. qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
16. et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra
17. et hæc dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
18. supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem æstimantes eum mortuum esse
19. circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
20. cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21. confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
22. et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum jejunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
23. transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
24. et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
25. et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod conpleverunt
26. cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
27. morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis