Mosaico decorativo

1. ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit

1. Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “Declina paulisper et sede hic”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.

2. tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic

2. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “Sedete hic”.

3. quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Nœmi quæ reversa est de regione moabitide

3. Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide.

4. quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam

4. Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”.

5. cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua

5. Cui dixit Booz: “Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua”.

6. qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor

6. Qui respondit: “Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor”.

7. hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël

7. Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.

8. dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo

8. Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo.

9. at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi

9. Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,

10. et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam hujus rei testes estis

10. et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis”.

11. respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem

11. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!

12. fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Judæ de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella

12. Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella!”.

13. tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium

13. Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.

14. dixeruntque mulieres ad Nœmi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ et vocaretur nomen ejus in Israël

14. Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel

15. et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios

15. et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii”.

16. susceptumque Nœmi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulæ officio fungebatur

16. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.

17. vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David

17. Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.

18. hæ sunt generationes Phares Phares genuit Esrom

18. Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,

19. Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab

19. Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,

20. Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma

20. Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,

21. Salma genuit Booz Booz genuit Obed

21. Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,

22.

22. Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.