Mosaico decorativo

1. post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim

1. Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.

2. et judicavit Israël viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir

2. Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.

3. huic successit Jair Galaadites qui judicavit Israël per viginti et duos annos

3. Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos

4. habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad

4. habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad.

5. mortuusque est Jair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon

5. Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.

6. filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum

6. Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.

7. contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon

7. Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.

8. adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad

8. Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad;

9. in tantum ut filii Ammon Jordane transmisso vastarent Judam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israël nimis

9. in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.

10. et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim

10. Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”.

11. quibus locutus est Dominus numquid non Ægyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim

11. Quibus locutus est Dominus: “Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim,

12. Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum

12. Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?

13. et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem

13. Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.

14. ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiæ

14. Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae!”.

15. dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos

15. Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”.

16. quæ dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum

16. Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.

17. itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt

17. Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.

18. dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad

18. Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.