Liber Iosue, 18
1. congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
1. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta.
2. remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas
2. Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
3. ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis
3. Ad quos Iosue ait: “Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis?
4. eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint
4. Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint.
5. dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone
5. Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone.
6. mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
6. Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem,
7. quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini
7. quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”.
8. cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem
8. Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem”.
9. itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo
9. Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
10. qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes
10. Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum.
11. et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph
11. Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.
12. fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane pergens juxta latus Hiericho septentrionalis plagæ et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven
12. Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
13. atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris
13. atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris,
14. et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus ejus in Cariathbaal quæ vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Juda hæc est plaga contra mare et occidentem
14. et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem.
15. a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
15. In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa
16. descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom juxta latus Jebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
16. descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
17. transiens ad aquilonem et egrediens ad Ænsemes id est fontem Solis
17. transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben
18. et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenbœn id est lapidem Bœn filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem
18. et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam.
19. et prætergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus ejus contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam
19. Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.
20. qui est terminus illius ab oriente hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas
20. Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas.
21. fueruntque civitates ejus Hiericho et Bethagla et vallis Casis
21. Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis
22. Betharaba et Semaraim et Bethel
22. et Betharaba et Semaraim et Bethel
23. Avim et Affara et Ofra
23. et Avim et Phara et Ophra,
24. villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villæ earum
24. Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum.
25. Gabaon et Rama et Beroth
25. Gabaon et Rama et Beroth
26. et Mesfe Cafera et Ammosa
26. et Maspha et Cephira et Mosa
27. et Recem Jarafel et Tharala
27. et Recem, Iaraphel et Tharala
28. et Sela Eleph et Jebus quæ est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villæ earum hæc est possessio filiorum Beniamin juxta familias suas
28. et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
