Mosaico decorativo

1. interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis

1. Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.

2. et abierunt viam quæ ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quæ est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

2. Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.

3. et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

3. Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;

4. et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

4. et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum.

5. et Judas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

5. Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;

6. et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

6. et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.

7. et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

7. Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,

8. et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

8. et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos”.

9. et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

9. Et avertebant eum dicentes: “Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus”.

10. et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ

10. Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”.

11. et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

11. Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.

12. Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

12. Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis;

13. exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Judæ etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est prœlium a mane usque ad vesperam

13. et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.

14. et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

14. Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde;

15. et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

15. et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.

16. et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Judam et qui cum ipso erant a tergo

16. Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.

17. et ingravatum est prœlium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

17. Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;

18. et Judas cecidit et ceteri fugerunt

18. et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.

19. et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum in Modin

19. Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin.

20. et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno et lugebant dies multos

20. Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos

21. et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israël

21. et dixerunt: “Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel!”.

22. et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

22. Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.

23. et factum est post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

23. Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.

24. in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

24. In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.

25. et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

25. Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis;

26. et exquirebant et perscrutabantur amicos Judæ et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

26. et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.

27. et facta est tribulatio magna in Israël qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israël

27. Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis.

28. et congregati sunt omnes amici Judæ et dixerunt Jonathæ

28. Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae:

29. ex quo frater tuus Judas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostræ

29. “Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;

30. nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

30. nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum”.

31. et suscepit Jonathas tempore illo principatum et surrexit loco Judæ fratris sui

31. Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.

32. et cognovit Bacchides et quærebat eum occidere

32. Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;

33. et cognovit Jonathas et Simon frater ejus et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar

33. et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.

34. et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem

34. Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.

35. et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

35. Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.

36. et exierunt filii Jambri ex Madabas et conprehenderunt Johannem et omnia quæ habebat et abierunt habentes ea

36. Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.

37. post hæc verba renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus quia filii Jambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

37. Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.

38. et recordati sunt sanguinis Johannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

38. Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;

39. et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici ejus et fratres ejus obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

39. et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.

40. et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

40. Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.

41. et conversæ sunt nuptiæ in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

41. Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.

42. et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Jordanis

42. Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.

43. et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute multa

43. Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.

44. et dixit ad suos Jonathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

44. Et dixit ad suos Ionathas: “Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:

45. ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi

45. ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi.

46. nunc ergo clamate in cælum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

46. Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum”. Et commissum est bellum.

47. et extendit Jonatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

47. Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.

48. et desiluit Jonathan et transnataverunt ad eos Jordanem

48. Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem.

49. et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

49. Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.

50. et ædificaverunt civitates munitas in Judæa munitionem quæ erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

50. Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;

51. et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israël

51. et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel.

52. et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

52. Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.

53. et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

53. Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.

54. et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo præcepit Alchimus destrui muros domus sanctæ interioris et destrui opera prophetarum et cœpit destruere

54. Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.

55. in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

55. In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua;

56. et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

56. et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.

57. et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

57. Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.

58. et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Jonathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

58. Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”.

59. et abierunt et consilium ei dederunt

59. Et abierunt et consilium ei dederunt.

60. et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Judæa ut conprehenderent Jonathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

60. Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.

61. et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiæ quinquaginta viros et occidit eos

61. Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.

62. et secessit Jonathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quæ est in deserto et struxit diruta ejus et firmaverunt eam

62. Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.

63. et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Juda erant denuntiavit

63. Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit;

64. et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

64. et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.

65. et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

65. Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero;

66. et percussit Odaren et fratres ejus et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cœpit cædere et crescere in virtutibus

66. et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus.

67. Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

67. Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas

68. et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis

68. et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.

69. et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

69. Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.

70. et cognovit Jonathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

70. Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.

71. et libenter accepit et fecit secundum verba ejus et juravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitæ ejus

71. Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius;

72. et reddidit ei captivitatem quam prius erat prædatus de terra Juda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines ejus

72. et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius.

73. et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël

73. Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.