Mosaico decorativo

1. hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

1. Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.

2. et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inobœdientes ingrati scelesti

2. Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

3. sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

3. sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4. proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

4. proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,

5. habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita

5. habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

6. ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quæ ducuntur variis desideriis

6. Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,

7. semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

7. semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.

8. quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

8. Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

9. sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

9. sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10. tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam

10. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11. persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

11. persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12. et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur

12. Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;

13. mali autem homines et seductores proficient in pejus errantes et in errorem mittentes

13. mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14. tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris

14. Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

15. et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu

15. et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.

16. omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia

16. Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

17. ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

17. ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.