Trouvé 70 Résultats pour: venite
tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Jesus dicebat turbæ sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci numquid ipse est Christus (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quæ volabant per medium cæli venite congregamini ad cenam magnam Dei (Apocalypsis Ioannis 19, 17)