Trouvé 156 Résultats pour: tuas

  • noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14, 27)

  • anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore et repones intra januas tuas (Liber Deuteronomii 14, 28)

  • venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas (Liber Deuteronomii 16, 13)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina