Trouvé 2473 Résultats pour: tribus ex Israel

  • venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim (Liber Exodus 17, 8)

  • cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)

  • cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)

  • narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)

  • obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino (Liber Exodus 18, 12)

  • et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)

  • mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (Liber Exodus 19, 1)

  • nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)

  • Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)

  • et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (Liber Exodus 23, 14)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina