Trouvé 260 Résultats pour: tribus de Ruben

  • si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)

  • responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus (Liber Numeri 32, 31)

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • filii vero Ruben ædificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim (Liber Numeri 32, 37)

  • profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara (Liber Numeri 33, 8)

  • quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur (Liber Numeri 33, 54)

  • tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse (Liber Numeri 34, 14)

  • id est duæ semis tribus acceperunt partem suam trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Numeri 34, 15)

  • quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur (Liber Numeri 36, 3)

  • respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)

  • et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus (Liber Numeri 36, 6)

  • nec sibi misceantur tribus sed ita maneant (Liber Numeri 36, 9)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina