Trouvé 1186 Résultats pour: terra

  • nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)

  • unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)

  • ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)

  • Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem et habitavit in Sodomis (Liber Genesis 13, 12)

  • dictumque est ad eum scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis (Liber Genesis 15, 13)

  • tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem (Liber Genesis 16, 3)

  • cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18, 2)

  • veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra (Liber Genesis 19, 1)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum (Liber Genesis 19, 28)

  • dixitque major ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ (Liber Genesis 19, 31)

  • et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita (Liber Genesis 20, 15)

  • habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti (Liber Genesis 21, 21)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina