Trouvé 55 Résultats pour: superbia

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et fecit cædem hominum et locutus est superbia magna (Liber I Maccabaeorum 1, 25)

  • et adpropinquaverunt dies Matthathiæ moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis (Liber I Maccabaeorum 2, 49)

  • adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia (Liber II Maccabaeorum 1, 28)

  • igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • super hæc autem superbia repletus ignem spirans animo in Judæos et præcipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda (Liber II Maccabaeorum 15, 6)

  • ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia (Liber Proverbiorum 11, 2)

  • contritionem præcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus (Liber Proverbiorum 16, 18)

  • quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis (Liber Sapientiae 5, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina