Trouvé 1220 Résultats pour: suo
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (Epistula ad Galatas 6, 9)
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra (Epistula ad Ephesios 4, 25)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 6)
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant (Epistula ad Titum 2, 4)
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis (Epistula ad Hebraeos 1, 7)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit (Epistula Iacobi 1, 25)