Trouvé 1184 Résultats pour: sis
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
in itineribus sæpe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus (Epistula II ad Corinthios 11, 26)
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare (Epistula ad Galatas 2, 14)
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me læsistis (Epistula ad Galatas 4, 12)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite (Epistula ad Ephesios 5, 11)
quæ enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere (Epistula ad Ephesios 5, 12)
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Epistula ad Ephesios 5, 19)
ut bene sit tibi et sis longevus super terram (Epistula ad Ephesios 6, 3)
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare (Epistula ad Ephesios 6, 13)