Trouvé 214 Résultats pour: sine
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis (Evangelium secundum Lucam 20, 29)
et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio (Evangelium secundum Lucam 20, 30)
et spopondit et quærebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis (Evangelium secundum Lucam 22, 6)
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
dixit ergo Jesus sine illam ut in die sepulturæ meæ servet illud (Evangelium secundum Ioannem 12, 7)
ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
videntes autem Petri constantiam et Johannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotæ admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant (Actus Apostolorum 4, 13)
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)
locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me (Actus Apostolorum 10, 29)