Trouvé 108 Résultats pour: signum
insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)
et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 20)
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 1)
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
et exierunt Pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo temptantes eum (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando hæc omnia incipient consummari (Evangelium secundum Marcum 13, 4)