Trouvé 353 Résultats pour: septem lucernas

  • si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suæ (Liber Leviticus 15, 28)

  • bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22, 27)

  • et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)

  • numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas (Liber Leviticus 23, 15)

  • offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 23, 18)

  • loquere filiis Israël a quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino (Liber Leviticus 23, 34)

  • et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 36)

  • a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)

  • celebrabitisque sollemnitatem ejus septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis (Liber Leviticus 23, 41)

  • et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israël manebit in tabernaculis (Liber Leviticus 23, 42)

  • præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas jugiter (Liber Leviticus 24, 2)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina