Trouvé 126 Résultats pour: sacrificium offer
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare justos sed peccatores (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis (Epistula ad Philippenses 2, 17)