Trouvé 2554 Résultats pour: regnum Israel
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
et dicebat ad Jesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 23, 42)