Trouvé 1187 Résultats pour: regnum David
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terræmotus per loca et fames initium dolorum hæc (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David (Evangelium secundum Lucam 3, 31)
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)