Trouvé 20233 Résultats pour: re
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4, 25)
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste cœpit invocare nomen Domini (Liber Genesis 4, 26)
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5, 1)
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt (Liber Genesis 5, 2)
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Jared (Liber Genesis 5, 15)
et vixit Malalehel postquam genuit Jared octingentis triginta annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 16)
vixitque Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch (Liber Genesis 5, 18)
et vixit Jared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 19)
et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est (Liber Genesis 5, 20)
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5, 22)
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni (Liber Genesis 5, 23)
cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6, 1)