Trouvé 20233 Résultats pour: re

  • quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt (Apocalypsis Ioannis 16, 6)

  • et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et justa judicia tua (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi æstu adficere homines et igni (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • et æstuaverunt homines æstu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt pænitentiam ut darent illi gloriam (Apocalypsis Ioannis 16, 9)

  • et quintus effudit fialam suam super sedem bestiæ et factum est regnum ejus tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas præ dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)

  • et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam ejus ut præpararetur via regibus ab ortu solis (Apocalypsis Ioannis 16, 12)

  • et vidi de ore draconis et de ore bestiæ et de ore pseudoprophetæ spiritus tres inmundos in modum ranarum (Apocalypsis Ioannis 16, 13)

  • sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prœlium ad diem magnum Dei omnipotentis (Apocalypsis Ioannis 16, 14)

  • et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon (Apocalypsis Ioannis 16, 16)

  • et septimus effudit fialam suam in ærem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est (Apocalypsis Ioannis 16, 17)

  • et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnæ quæ sedet super aquas multas (Apocalypsis Ioannis 17, 1)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina