Trouvé 20233 Résultats pour: re

  • propterea lætamini cæli et qui habitatis in eis væ terræ et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet (Apocalypsis Ioannis 12, 12)

  • et postquam vidit draco quod projectus est in terram persecutus est mulierem quæ peperit masculum (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis (Apocalypsis Ioannis 12, 14)

  • et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine (Apocalypsis Ioannis 12, 15)

  • et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo (Apocalypsis Ioannis 12, 16)

  • et iratus est draco in mulierem et abiit facere prœlium cum reliquis de semine ejus qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Jesu (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • et stetit super harenam maris (Apocalypsis Ioannis 12, 18)

  • et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiæ et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiæ et quis poterit pugnare cum ea (Apocalypsis Ioannis 13, 4)

  • et datum est ei os loquens magna et blasphemiæ et data est illi potestas facere menses quadraginta duo (Apocalypsis Ioannis 13, 5)

  • et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in cælo habitant (Apocalypsis Ioannis 13, 6)

  • et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13, 7)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina