Trouvé 1075 Résultats pour: quam

  • cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahæ crevit populus et multiplicatus est in Ægypto (Actus Apostolorum 7, 17)

  • tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)

  • cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)

  • locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)

  • factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo (Actus Apostolorum 9, 37)

  • et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)

  • descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis (Actus Apostolorum 10, 21)

  • propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me (Actus Apostolorum 10, 29)

  • visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam hæc necessario (Actus Apostolorum 15, 28)

  • quam cum legissent gavisi sunt super consolatione (Actus Apostolorum 15, 31)

  • qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt (Actus Apostolorum 17, 15)

  • non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit (Actus Apostolorum 19, 27)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina