Trouvé 5608 Résultats pour: qua

  • et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari (Apocalypsis Ioannis 16, 3)

  • et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis (Apocalypsis Ioannis 16, 4)

  • et audivi angelum aquarum dicentem justus es qui es et qui eras sanctus quia hæc judicasti (Apocalypsis Ioannis 16, 5)

  • et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi æstu adficere homines et igni (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam ejus ut præpararetur via regibus ab ortu solis (Apocalypsis Ioannis 16, 12)

  • et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terræmotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terræmotus sic magnus (Apocalypsis Ioannis 16, 18)

  • et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnæ quæ sedet super aquas multas (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • cum qua fornicati sunt reges terræ et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus (Apocalypsis Ioannis 17, 2)

  • et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiæ quæ portat eam quæ habet capita septem et decem cornua (Apocalypsis Ioannis 17, 7)

  • bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • et decem cornua quæ vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguæ (Apocalypsis Ioannis 17, 15)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina