Trouvé 1200 Résultats pour: promissionem Dei ingressus in terram promissam

  • dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti (Liber Genesis 41, 41)

  • vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 5)

  • interim fames omnem terram vehementer premebat (Liber Genesis 43, 1)

  • igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram (Liber Genesis 43, 26)

  • itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli (Liber Genesis 44, 11)

  • primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)

  • præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)

  • dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)

  • qui ascendentes ex Ægypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob (Liber Genesis 45, 25)

  • ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47, 1)

  • terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina