Trouvé 1088 Résultats pour: pie
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit pænitentiæ locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens (Epistula Iacobi 2, 25)
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ (Epistula Iacobi 3, 13)
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica (Epistula Iacobi 3, 15)
quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non judicans sine simulatione (Epistula Iacobi 3, 17)
et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriæ coronam (Epistula I Petri 5, 4)