Trouvé 43 Résultats pour: perpetuum

  • labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii (Liber Proverbiorum 12, 19)

  • non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 3, 8)

  • cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens (Liber Sapientiae 4, 2)

  • et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)

  • justi autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum (Liber Sapientiae 5, 16)

  • concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6, 21)

  • si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis (Liber Sapientiae 6, 22)

  • sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 12, 10)

  • neque erant ab initio neque erunt in perpetuum (Liber Sapientiae 14, 13)

  • non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ (Liber Sapientiae 16, 6)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina