Trouvé 9879 Résultats pour: per

  • novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus (Apocalypsis Ioannis 2, 19)

  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quæ se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis (Apocalypsis Ioannis 2, 20)

  • ecce mitto eam in lectum et qui mœchantur cum ea in tribulationem maximam nisi pænitentiam egerint ab operibus ejus (Apocalypsis Ioannis 2, 22)

  • et filios ejus interficiam in morte et scient omnes ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apocalypsis Ioannis 2, 23)

  • vobis autem dico ceteris qui Thyatiræ estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanæ quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus (Apocalypsis Ioannis 2, 24)

  • et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes (Apocalypsis Ioannis 2, 26)

  • et angelo ecclesiæ Sardis scribe hæc dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • esto vigilans et confirma cetera quæ moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apocalypsis Ioannis 3, 2)

  • in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et pænitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te (Apocalypsis Ioannis 3, 3)

  • et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe hæc dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina