Trouvé 233 Résultats pour: pactum aqua

  • et a petrosa ira plenæ mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter (Liber Sapientiae 5, 23)

  • propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum justum gubernans (Liber Sapientiae 10, 4)

  • sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro (Liber Sapientiae 11, 4)

  • quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum (Liber Sapientiae 16, 17)

  • et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)

  • ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua (Liber Sapientiae 16, 29)

  • nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio (Liber Sapientiae 19, 7)

  • ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur (Liber Sapientiae 19, 19)

  • ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis (Liber Ecclesiasticus 3, 33)

  • cibabit illum panem vitæ et intellectus et aqua sapientiæ salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)

  • sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat (Liber Ecclesiasticus 26, 15)

  • initium vitæ aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem (Liber Ecclesiasticus 29, 27)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina