Trouvé 592 Résultats pour: omnibus
quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit majus est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis ejus (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
qui ergo jurat in altare jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 20)
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quæ sunt in terra (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
et cum seminatum fuerit ascendit et fit majus omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
et inridebant eum ipse vero ejectis omnibus adsumit patrem et matrem puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos (Evangelium secundum Marcum 6, 33)
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in cælum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus (Evangelium secundum Marcum 6, 41)