Trouvé 262 Résultats pour: nostri

  • et nunc clamemus in cælum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie (Liber I Maccabaeorum 4, 10)

  • dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros (Liber I Maccabaeorum 5, 13)

  • et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostræ diripiebantur (Liber I Maccabaeorum 6, 24)

  • jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est (Liber I Maccabaeorum 12, 7)

  • habuimus enim de cælo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri (Liber I Maccabaeorum 12, 15)

  • legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum (Liber I Maccabaeorum 15, 17)

  • nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum (Liber II Maccabaeorum 2, 18)

  • obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • umbræ enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur (Liber Sapientiae 2, 5)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina (Liber Sapientiae 7, 16)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina