Trouvé 26 Résultats pour: mons

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)

  • ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (Liber Ieremiae 51, 25)

  • hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum (Prophetia Michaeae 3, 12)

  • et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exæquabit gratiam gratiæ ejus (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • hæc dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas (Evangelium secundum Lucam 3, 5)

  • Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quæ nunc est Hierusalem et servit cum filiis ejus (Epistula ad Galatas 4, 25)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina