Trouvé 54 Résultats pour: mendacium

  • Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terræ et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quæ eis non profuit (Liber Ieremiae 16, 19)

  • tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium (Liber Ieremiae 20, 6)

  • audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi (Liber Ieremiae 23, 25)

  • usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui (Liber Ieremiae 23, 26)

  • ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)

  • quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis (Liber Ieremiae 27, 10)

  • nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis (Liber Ieremiae 27, 14)

  • et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hæc dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis (Liber Ieremiae 27, 16)

  • dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc (Liber Ieremiae 43, 2)

  • vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem (Prophetia Ezechielis 13, 6)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 8)

  • et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina