Trouvé 3552 Résultats pour: man

  • cumque mortuus esset Jobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum (Liber Genesis 36, 34)

  • dux Cenez dux Theman dux Mabsar (Liber Genesis 36, 42)

  • putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum (Liber Genesis 37, 7)

  • audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat (Liber Genesis 37, 21)

  • non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (Liber Genesis 37, 22)

  • melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)

  • ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier (Liber Genesis 38, 18)

  • instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens (Liber Genesis 38, 27)

  • illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares (Liber Genesis 38, 29)

  • postea egressus est frater in cujus manu erat coccinum quem appellavit Zara (Liber Genesis 38, 30)

  • igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat (Liber Genesis 39, 1)

  • qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quæ gereret ab eo dirigi in manu illius (Liber Genesis 39, 3)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina